

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 14: Versus 4
Domino suo stat.De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare.Stat, aut cadit,ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere.Stat aut cadit.Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis.Stabit autem.Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in praesenti.Stabit autem.Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit.